Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 85
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/85/ demonstrare in altera vita poenarum

locum proprium assignari, multo minus vero

Daemones dari, nisi et Daemonissas concedamus,

ut ita loquar quemadmodum sentit

Cardanus in fine libri De rerum varietate et etiam in

libro De subtilitate, quapropter alia nobis utendum

refutatione. Sit igitur.

 

 

EXERCITATIO XI

Quae ex mente auctoris respondeat Diagorae.

 

Facile possum negare maiorem argumenti

propositionem universaliter veram

esse. In politicae enim disciplinae tabulis

scriptum est non debere Regem in sceleratos

vindicare, cum toto Regno scelerum

lues perbacchetur. Fore namque ut, non longa

temporis interposita mora, vel omnes ab

ipso subditi desciscant transfugaeque fiant,

vel Regnum suum omnino continuis suppliciis

exhauriat. Quare, cum non iustificetur

in conspectu Dei omnis vivens, si pro meritis

flagitia plecteret, brevi quidem tempore mundus

exinaniretur. Assero vero propositionem

illam de mulctandis reis necessario concludere

quoad Principem terrestrem, qui a

rebellibus oppugnari, affligi laedique potest.

Quoad Deum autem nullo modo, qui, ut

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES